- TRICASTINI
- TRICASTINIpopul. Galliae Narbonens. prope Druentium fluv. quorum tractus exiguus le Tricastin. In provinc. Delphinatus inferioris versus Rhodanum et limites Provinciae. Eorum urbs Augusta Tricastinorum, vulgo S. Paul, in colle est, 1. leuc. a Rhodano, media fere inter montem Aemarorum ad Boream et Arausionem ad Meridem, 3. leucis utrinque, uti 4. a Vasione inCIrcium. Hanc eandem cum Noviomago vel Noeomago esle, contra Sirmundum, Scaligerum et Holstenium, sentit Hadr. Vales. Notit. Gall. Inter provinc. Viennensis civitates 14. septimum obtinet locum, in veterib. Notit. Arelatensi eam provinciae alii tribuunt: et hodieque Tricastinus Episcopatus unus est e quatuor Arelatensis provinciae. Primum Episcopum suum S. Paulum patronum habet, et maius urbis remplum S. Pauli nomine censetur, quae urbs, qualis nunc est, in Delfinatu, vicus magis, quam civitas vocari meretur. Concilio Epanonensi inter fuit Florentius Episcopus: Concilio Aurelianensi quarto Heraclius: Ad Concilium Lugdun. secundum, misit Eusebium Presbyterum Victor Episcopus Concilio Marisconensi secundo adfuit mislus, seu Vicemgerens Eusebii Episcop. Concilio Cabillonensi Betto Episcop. Cum apud Usuardum legitur: Kal. Febr. in oppido Trecassino S. Pauli Episcopi, cuius et vita virtutibus claruit, et mors miraculis commendatur: pro Trecassino, legendum, Trecastino vel Tricastino: ab hoc enim Paulo urbs haec dicta oppid. S. Pauli, s. Paul de Tricastin: alias absolute, ut dictum, S. Paul: Holstenio S. Paul en Trecasteaux, etc. Vide Hadr. Vales. supra memoratum in Augusta Tricastinorum. Hinc Tricastinus. Silius, l. 3. v. 466. Iamque Tricastinis incedit finibus agmen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.